HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 26: De oblationibus fratrum

#Gen. IV#Hebr. II#III Reg. XVIII#Levit. X; II Paral. VII

Post multos dies obtulerunt Domino munera: Cain de frugibus, Abel, secundum Josephum, lac et primogenita agnorum. Moyses ait, de adipibus eorum, id est de pinguioribus gregis etiam obtulit. Creditur Adam in spiritu docuisse filios, ut offerrent decimas Deo et primitias. Et respexit Deus ad Abel, et ad munera ejus, ad Cain vero, et ad munera ejus non respexit, quia placuit Deo Abel, et pro ipso placuit oblatio ejus, quod quomodo cognitum fuerit, alia translatio aperit: Inflammavit Deus super Abel, et super munera ejus. Ignis enim de coelo oblationem ejus incendit, ut legitur Eliae factum in Carmelo, et in Levitico sub Moyse. Munera vero Cain, ex avaritia hominis nata, Deo non placuerunt. Iratusque est Cain, et concidit vultus ejus, prae verecundia, minorem sibi praelatum videns. Increpans ergo Dominus Cain, ait: Quare iratus es? Nonne si bene egeris, recipies praemium, scilicet in me, vel pro recipies Theodotion posuit, acceptabile erit munus tuum. Sin autem male, statim peccatum in foribus aderit, id est praesto est, et in voluntate per quam ingressus est ad opus. Sed tamen quia liberi es arbitrii, sub te, id est in potestate tua, erit appetitus ejus peccati, et dominaberis illius, si volueris. Alia translatio habet: Quare concidit vultus tuus? Nonne si recte offeras, et recte non dividas peccasti? Quiesce. Ad te conversio ejus, et tu dominaberis illius, id est in te est, ut a peccato convertaris. Recte obtulerat, quia Deo, quia creaturam Creatori, sed non recte diviserat, quia se ipsum, qui melior erat, oblationem obtulerat diabolo. Vel non recte divisit, quia meliora sibi retinuit, spicas vero attritas, et corrosas secus viam, Domino obtulit.